Quaedam horologia id, quod uerum non est, nobis dicunt: “Mors certa, hora incerta”. Horologium a sensu
contrario dicere debet: “Hora certa, mors incerta”. Mors enim, quae nobis ignota manet, incerta est quoniam nullam eiusdem propriam experientiam habemus.
Non mortis igitur hora, sed quae hora nunc sit certissima uidetur: ea quam horologium nobis indicat. Itaque non de leti nostri hora, sed de hac ipsa hora quae nunc est loquamur.
Lepizigense Horologium (Germania)
Cicero in opusculo suo De senectute scripsit: “Moriendum enim
certe est, et incertum an hoc ipso die”. Haec uerba, a M. Tullio Cicerone scripta et a Catone dicta,
sunt fortasse origo eius dicti quod in horologio Leipzigensi legitur. Sed nos, obstinati Socratici, quid sit mors quaeramus. Quid est mors? Nescimus. Quaeramus nihilominus quid hora nunc sit. Quid
hora iam est? Quam horologium nobis indicat. Sed, ut Vergilius poeta cecinit, "tempus fugit irreparabile", et hora quae tunc erat iam non est. Moriendum ergo an uiuendum est nobis?
No hay comentarios:
Publicar un comentario