Socraticum dictum οὐδείς ἑκὼν κακός -id est, nemo uolens malus
fit- noua atque correpta circumlocutio est illorum uerborum quae non
solum in dialogo Protagora (358d) οὐδ᾽ ἔστι τοῦτο,
ὡς ἔοικεν, ἐν ἀνθρώπου φύσει, ἐπὶ ἃ
οἴεται κακὰ εἶναι ἐθέλειν ἰέναι ἀντὶ
τῶν ἀγαθῶν, sed etiam in Politica (589c) οὐ γὰρ
ἑκὼν ἁμαρτάνει atque in Timaeo quoque (86d–e) κακὸς
μὲν γὰρ ἑκὼν οὐδείς a diuo Platone scripta
sunt. Quod e Graeca in Latinam linguam ab eruditis doctisque
hominibus ut “Nemo sponte sua
peccat” translatum est. Nota bene: Hoc uocabulum “peccat” non
Christiano sed Latino latioreque sensu tibi intellegendum est. Quod
nullum hominem sponte sua malum scienter inferre significat.
Homo
igitur qui inter uarias optiones unam malam, quae ei noceat, eligit
non propter intimam inprobitatem propriamque malitiam, sed propter
omnium rerum inscientiam agit. Ob eam rem si sententiam suam erroneam
esse intellegeret, eam pro alia certiore mutaret atque aliter
ageret, propterea quod nemo improbus naturaliter fit. Quod non
indicat omnes homines probos naturaliter fieri, sed neminem improbum
nisi nescium esse, quia illi neque id quod faciunt neque quid
faciant sciunt.
Neronis sollicitudines, William Waterhouse (1878)
Qua de causa numquam homines propter improbitatem malitiamue agimus, sed
peccata nostra a falsa opinione proficiscuntur, quoniam nemo, sicut
Socrates aiebat, sponte est malus, nemo facit ea quae mala sibi
esse putat. Hominum enim malitia magnae imperitiae signum est.
In eodem sensu notum quoque est illud, quod Aristoteles citat: οὐδεἰς
ἐκών πονηρὸς, οὐδ' ἄκων μάκαρ, id est:
nemo
uolens malus, nec inuitus felix fit.
Malum
enim ex ignorantiae obscuritate oritur, quod sol clarissima luce
collustrare poterit. Stulti igitur nesciique homines magis quam
improbi nobis timendi sunt.
Socratis autem uerba contraria religionis Christianae sunt, quoniam Christi
doctrina dictitat malum in hominibus cum originale peccato intrasse,
atque hominem improbum fieri et in peccati errore perseuerare, quia
liber sit, posse.
No hay comentarios:
Publicar un comentario